- APOLLONIUS Chalcidenus
- APOLLONIUS ChalcidenusPhilosophus Stoicus, inter educatores Antonini Pii memoratur Iul. Capitolino, in huius Vita, c. 10. ubi de eo lepidam hanc historiam adfert: Quum Apollonium, quem Chalcide acciverat, ad Tiberianam demum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset: Non Magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad Magistrum. Risit eum dicens, Facilius fuit Apolloniô a Chalcide Romam venire, quam a domo sua in palatium. Idem eum Chalcedonium vocat in M. Antonino Philos. c. 2. qualem eum quoque Eutropius facit: ac resert, Imperatorem hunc, iam nactum dignitatem Imperatoriam, tantô Philosophiae studiô flagrâsle, ut ad domum Apollonii discendi causâ veniret. Vide Salmas. Not. ad d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.